Quem ad me Princeps Italus tractatum hunc Politicum in lucem edendum miserat, gravissimis districtus negotiis, typis mandare distuleram, nunc ejusdem Excellentissimi Principis jussu publicum facio. Materia dignitas, et Eminentissimi Cardinalis Mazarini nomen, ad cujus vitae modulum et normam adornata sunt et composita quae hic proponuntur maxime, superpondium non leve politicis regulis, quae vulgo proponuntur, additurus est. Quam enim gravissimis procellis immersus, et tantum non submersus fuerit.

Eminentissimus Princeps, neminem fugit, sed quibus artibus varios illos adversae fortunae aestus, a quibus obrui debere videbatur, enatando superarit, et ad salutis portum felicissime pervenerit, colligere non ita cuilibet obvium est, quas periculosissimis illis et difficillimis temporibus adhibuerit maximas in potentissimi.

Regni, variis factionum partibus distracti, administratione, atque e plurimis et variis difficultatibus mactus gloria, emerserit, et quod non leve est ad illius gloriam momentum, Ludovici XIV. omnium Galliae Regum facile Maximi, priusquam ad clavum sederet, animum illis regnandi praeceptis imbuerit, quibus Regni habenas capessens, Galliae limites longe lateque dilatavit, et illam ad summum dignitatis et potentiae culmen evexit, excerpere arduum est, sed hoc te fasce levabit hic Tractatus, et cum vix exasciatum et omnibus numeris absolutum praeceptorum Politicorum exstet systema, cum particulares circumstantiae, quae regulas generales admodum variant, sint infinitae, ideo nulla facilior feliciorque tradi potest ratio, quam si regulas illas generales ad particulares illas circumstantias, a quibus pendent, aptantes, disciplinam solis praeceptis generalibus stipatam, ex theoretica practicam seu activam reddamus.

Voti autem illius facilius compos evades, (Lector benevole) si illustre hoc exemplum, ad cujus velut politica coryphaei et antesignani protytpum, sese attemperare, et sua prudentia regulas accommodare student hodierni Politici, oculis tuis observari contendas: Ita tamen te geras velim, ut quidem rationes et normas, quibus viri Politici uti solent, perspectas habeas, non tamen ut decipias, sed ne decipiaris, utramque hanc summae prudentiae normam conjungendo, quas et aequitatis atque justitiae regula illa generalis, et Evangelium praeceptum praescribunt:

Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, Estote prudentes sicut Serpentes, et simplices sicut Columbae.

Hoc nostro labore fruere, et Vale.

Duo olim in sincera Philosophia; duo nunc. Olim, nunc: Sustine et Abstine olim, nunc Simula et Dissimula, sive Nosce Teipsum, Nosce alios, quæ (nisi fallor) etiam priora sustentant.

Hæc ergo primò peragemus; Deinde priora in variis Actionibus humanis, et cum eæ ferè sine ordine accidant, non spectato ordine dabimus.

Anira, metu, temeritate, aut qua Passione labores?

Qui defectus in moribus, in mensa, in Templo, in conversando, ludendo, cum aliis actionibus, maxime socialibus, te notent?

Omnia membra corporis examina: an oculus insolentior, pes aut caput justo inflexiores, rugae in fronte, labiorum extremitates mundae, tardior aut velocior incessus?

Cum quibus agas, an sint homines laudabiles, fortunati, prudentes?

Quo tempore maxime incautus reddaris, an verbo, aut moribus cadas? an in mensa dum es potus? an in ludo, an in calamitate? ubi juxta Tacitum Molles sunt mortalium animi.

Quae loca adeas, an suspecta, vilia, infamia, te non digna?

Actionibus tuis cave, nec cautio desit, ad quod servit libelli hujus lectio, quo loco, tempore, in qua dignitate, et cum cujus dignitatis persona agas?

Adnota singulos defectus, ut in iis mens hoc tibi strictius attendas.

Proderit, quoties contigerit labi, aliquid durius sibi injungere.

Si offenderis ad bilis effusionem, nil dic, nec ullo signo prode iram, dummodo sis in talibus circumstantiis, ubi frustra tuum zelum ostendere possis, nec tibi satisfacere, sed simula, te minime laesum, et expecta opportuniorem horam.

Nil ostende in vultu praeter humanitatem, aut etiam affectum.

Non facile ad quamvis lepiditatem ride.

Omnes stude tibi habere perspectos.

Tua secreta nulli unquam prode alia expiscari.

Nil indecori loquere, aut fac coram ullo, etsi naturale, et non malitiosum sit, quia talia alii despiciunt.

Constanti incessu modestiam serva, alioquin acribus oculis observa omnia, et prudenti supercilio curiositatem finias.

Tales habentur pro prudentibus, astutis, et accuratis.

Multum noscitur in morbo, ebrietate, poculis, loculis, ubi agitur de lucro, aut damno, in ludo, et itinere, ubi laxatis animi ostiis, facilius e latebris prodeunt ferae.

In afflictione, maxime in injuriosa etc.

Hae occasiones observandae, in his agendum cum illis, quos nosse velis.

Multum juvat frequentare ejus amicos, filios, pueros, familiares, famulos, qui facile munusculis corrumpi possunt, et multa prodere. Quod suspicaris alterum cogitare, ejus oppositum inducas in sermone, laudando: si is contrarium cogitat, vix erit tam cautus, ut se non prodat, defendendo, aut apponendo aliqua, ut contrarium sentire ostendat.

Quibus vitiis quis laboret, hac arte nosces: induc in sermonem, quae vitia maxime occurrunt, et quibus amicus maxime posset laborare, quo laborabit, illud acerrime oppugnabit, et execrabitur.

Sic Concionatores illis fere laborant vitiis, quos ardentissime accusant. Pete consilium de re aliqua, post aliquot dies age cum eodem, Dei enim providentia facile mendaciorum obliviscimur.

Finge te habere notitiam alicujus rei, et coram eo, quem putas scire, refer, ille te corrigendo notitiam suam prodet. Vide, cum quibus quis conversetur, nam noscitur ex socio etc.

Lauda aliquem, vel in afflictione solare, quia in hujusmodi casibus erumpunt obscurae et occultae cogitationes.

Pellice aliquem, ut vitam suam narret: (quod fieri potest, si tuam narres fingendo) quas nequitias alteri intulerit, hinc habebis locum argumentandi de praesentibus; sed tu cautus esto, ne tuam prodas. Scientiam sic explorabis: e.g. Epigramma aliquod da legendum, si laudat nimium, et sit vile, exiguus Poeta est: si laudat in quantum est laudabile, Poeta. Sic de cibis infer sermonem, nosces gulosum: idem est de aliis vitiis et virtutibus. Jubeat proponere in consessu, ut de re ferat judicium per modum joci, quid quisque valeat, quas virtutes habeat, cui sit par officio? saepe enim joci multum de vero texere. Poteris etiam aliquando Medicum agere, talia cibo immiscendo, quae illos exhilarent et reddant loquaces etc. Maligni hominis indicium est, qui frequenter contradicit, saepe ad furta descendit talis.

Qui multum se jactant sua praedicantes, non multum timendi sunt, Phantastici sunt, qui sunt scrupulosi, tristes, multae orationis vocales, qui ungues habent nimium breves, qui faciunt mortificationes externas sine internis.

Ex mendicitate elevatum agnosces, si de victu, amictu queri incipiat: mendici enim elevati talia prae nobilibus affectant. Secretum vix tenent vino et Veneri dediti, quia hi mancipia sunt amasiae, illi inconsiderantia linguae feruntur.

Falsum et jactabundum sic tenebis: dum itinera, peregrinationes, militiam, gesta enumerat, tot et tot annos in illo loco egisse.

Tunc summa omnium computa, roga deinde alia occasione, quo anno haec inceperit, quo desierit.

Quot annos vita habeat, magna disconvenientia patebit. Item quot turres illa urbs habeat, aut arcem celeberrimum, cujus nomen finge, an noverit interroga: vel tanquam omnium conscius, gratulare illi, quod periculum hoc vel illud evaserit. Probum virum, et ejus pietatem nosces, si in ejus vita observetur concordia, si ambitio, et loci dignioris appetitus desit: non sit affectata modestia, et in omnibus compositio, non effeminatus sermo, non nimis exterior mortificatio ostendatur, nimis parum bibendo, edendo etc.

Natura melancholici sunt aut phlegmatici, qui se maxime alienos ab ambitione et fastu jactant, et qui laesi statim amice agunt.

Astuti plerumque sunt, qui habent affectatam lenitatem, in naso monticulum, et acres oculos. Petatur ab aliquo consilium aliquod, agnoscetur ejus prudentia, dexteritas etc.

Unde etiam fingenda est mens anceps, et ambigua.

Qui facile promittit, parum ei fide, quia mendax et fallax est.

Secreti tenace judica, qui tibi per nullam amicitiam secreta ab alio pandat, ideoque suborna talem, qui ei concredat, aut qui a te concredita ab eo petat: sed facilius solent aperire foeminis, pueris, dilectis, et iis, quos quisque majores et superiores amat: si tibi alienum secretum prodat, nihil ei committe, quia potest habere, quem tantum diligat ac te.

Literas subditorum suorum juvabit interdum intercipere, relegere, et ad eas respondere.

Qui nimis multa peculiaria et nitida habent, effoeminati et fere parum sancti sunt.

Qui nimis arma decora habent fere parum milites, nimium instrumenta artis culta, parum artifices, nisi excuset aetas juvenilis.

Item qui suae naturae nimis indulgent, atque nimium formosi et amabiles sunt parum docti.

Adulatorem sic deprehendes, finge te aliquid fecisse, quod clare sit absurdum, illudque jactabundus refer: si laudaverit, adulator est; secus, si saltem siluerit.

Amicum falsum advertes, nunciet illi tertius a te instructus, te ad extrema esse redactum, jura quibus nitebaris falsa esse deprehensa, si velut, non curaret, audierit, nunquam erit amicus.

Mitte insuper, qui ab eo tuo nomine consilium petat, et simul auxilium, advertes, qualis sit ac probata virtute simula tibi omnia falso nunciata fuisse. Indocti produnt se nimio nitore in suis rebus, ornatu parietum, cura lecti, aut si quid minus latinum proferatur, rident, et ostendunt se advertere.

Parvae staturae homines caveas, sunt enim pertinaces factiosi etc.

Amicorum concordiam sic explorabis: aliquem eorum nominatim vitupera coram alio, lauda tunc vel ex silentio, vel frigido responso advertes totam rem. Propone in consessu aliquos casus, quomodo in tali vel tali casu procedi possit ingeniose, ex responso cujusvis ingenium, et astutia patebit. Item propone, quomodo tales vel tales decipi possint; injice sermonem de persecutionibus.

Plurima se passum probabit, qui plurima dicet.

Mendaces plerumque natura sunt, qui dum rident habent fossulas in genis. Qui curant nimis suam pellem, ab his parum metue.

Ex juvenibus, et nimis senibus plurimum in quovis negotio noscitur.

Simulator est, qui de eadem re et bene et male loquitur, ad quod occasio ei danda est.

Frequenter exigui judicii sunt, qui multas linguas sciunt, quia multa memoria judicio obesse solet. Si quis magnas virtutes subito prae se ferat, qui alias fuerat vitiosus, suspectum habe. Quem putas dicta tua prodere, coram illo loquere aliqua singularia, et talia, quae coram nullo alio dixeris, si prodatur dictum, habes delatorem. Si narrent alii somnia sua, saepius ea narranti, et diversa roges, et discursu facto multum nosces secretum animum.

Ut si quis se tui amantem dicat, expiscari alio tempore somnia, si nunquam de te somniat, fictus est amor.

Alterius erga te animum explora, studia ostendendo, aut te ejus inimicum fingendo.

Nullius vitii paxin ostende te scire, nec narra aliorum vitia cum vituperio, aut zelo nimio, iisdem laborare judicaberis.

Si accusator alium proditurus ad te veniat, simula id jam audivisse, et plura alia, tunc videbis, quod suspiciones et particularia addet, quae non fuisset alias dicturus.

Qui cum canibus, pueris jucundis nimis tenere agunt, molles sunt.

Qui ficta voce cum ficta tussi loquuntur, effoeminati, proni in Venerem; sic et qui nimis comptuli, adornati, aliorum oculis placere cupientes et junioris aut foemineae aetatis nimis observantes.

Falsarii sunt, qui omnia nimis facile annunciant, nimis probant omnia tua, quia simulata est haec amicitia. Qui coram te nimis acriter in alios invehitur, cavendus, quia tibi idem est facturus.

Secreti tenace sic cape: narra ei aliquid sub summo secreto, id ipsum et alteri narra cum eadem cautela, submitte tertium fraudis conscium, qui duos hos convocet, et discursui de concredito quid insinuet: hic apparet, quae quis, et quis prius prodet, si advertant, se omnes tres quid simul scire, qui ne tunc prodit, hunc tuum fac secretarium.

Alterius mentem ut agnoscas suborna alium, cujus amator est, et per eum secretissima rescies.

Dum viam ingredior nullo servato ordine, quia nullum sequor.

Intellige, quibus rebus amicus afficiatur, et pro genio munuscula dona, apta erunt mathematica, tubi optici, microscopia, sciaterica, specula varia, aliaque curiosa, communicatio secretorum naturae, quibus plenus est Mizaldus.

Saepius alloquere, consulta, et ab eo pete consilia, atque utere illis.

Sed nunquam te ita aperi, ut si fiat inimicus, habeat, quo te possit tenere.

Nihil pete, quod difficulter praestiturus sit, qualia sunt, ubi tangitur meum et tuum.

Festa solemnia, natalem, sanitatem etc gratulare brevibus, sed cultis orationibus.

Raro virtutes, semper vitia ipsius dissimula, peregrinationes tuas ei communica, laudes ab aliis ei dictas refer, et omnia insusurra auribus, maxime ea, quae a superioribus dicta, nunquam autem vituperia et vitia illius, quomodocunque petierit, manifesta, atque si urgeat, ne videaris diffidere, saltem levissima, aut quae ipse de se alias etiam dixit, refer: talia enim acrem sui memoriam post se relinquunt, quomodocunque dicantur, maxime si nimium de vero trahant.

Per alios, et in alienis literis eum crebro saluta, saepe ipsi scribas, sententiam ei contrariam nunquam tuearis, aut premas, aut si promere ausus es, permitte te ab illo instrui, et ab eo dejici, et dejecisse dissimula.

In dandis titulis esto liberalis, et alacer ad obsequia nunquam futura: Per vitia nulli placere stude, imo nec per eas species, quae cum tuo statu pugnant, ut si sis Ecclesiasticus, a nimiis jocis, scurrilitate, haustibus magnis etc. tibi tempera: haec enim et si amorem in praesens comparant, tamen in contemptum, ludibriumque ducunt, imo acria, etsi non statim, odia conciliant.

Ideoque etsi aliquando expedierit esse extra virtutes, sine vitio tamen id fiat.

Si ad aliquem venias, primum intellige, qui gratia apud loci Dominum potiantur, qui factione, dicacitate, illorum gratiam omnibus modis demerere, quia multis usibus futuri eorum poteris consiliis in rebus promovendis uti, quia tales, dum dant consilium, partem in se curae assumunt.

Si de aliquo te vindicare velis, ipsis suspectum fac, et eorum invidia tuam causam feceris.

Nullum scelus a Domino admitte, ut tibi perpetrandum imponat: nam licet illi futurus sis gratus in praesens, deinde tamen, ut exprobrator aspicieris, et censeberis in Dominum id posse facere, quod facile ejus jussu suscepisti, tanquam venalis fidei, et virtutis homo, aut saltem cum facti praemio statim discedes.

Literas aliquas scribe honorificas de tertio, et permitte amitti, et intercipi, ut ad eum tertium deveniant.

Multi judicant ea, quae sibi grata sunt, etiam aliis grata esse; ideoque ea faciunt, tu prudentius explora, quid illi gratum, vel ingratum sit.

Appella fratres, etiam te minores, eosque honore praeveni, dummodo sint ingenui.

Nulli res gratas ad satietatem exhibe, nauseam accipiet, sed plura ostende, quam des, relinque, ut desideret: Idem sit in ludo, colloquiis etc.

Nihil mutuo ab amico petas, nam si nequit praestare id, quod offendit, te oderit, vel si illibenter concedat, aut res non integras receperit, aegre feret.

Nihil ab amico emas, nam si caro vendiderit, tu laederis, si vili, ille.

Minimos illius famulos bene habe, alias sensim amici animum avertent.

Hoc in conviviis hospitalitate observes: Confinge secreta, et tanquam secreta concrede, etiam ea, quae de officio illius sunt, ostende te singulari curae habere.

Cum mancipiis si familiariter agas, contemnent, si ira, oderint, si dulci gravitate, venerabuntur.

Cum ingenuis, benevolentia, amore, comitate agendum est, ad humilia obsequia, extrema demissionis indicia, ut ad oscula pedum, non admitte: avaros, quoad genium mancipiis annumera.

Gratiam Populi si quaeres, promove promissis illorum commoda, quae singulorum utilitatem attingunt: his magis, quam honestate moventur.

Ad mensam inferiorum invitatus accede, nil reprehende, civilitate omnes vince, salva tamen gravitate, verbis saltem liberalis esto.

Cave, ne quid illis invitis, rerum subtrahas, et tibi aggreges.

Compatere, solare saepius, et per partes beneficia exerce.

Nil contemne, sed potius lauda.

Si contradicere opus sit, non objice illis imprudentiam, imperitiam, sed potius laudatis illorum rationibus, bona intentione etc. ostende incommoda inde secutura, sumptus etc.

Ostende te semper propugnatorem populi immunitatum.

Speculare amicum, cujus gratiam vis comparare, an scilicet armis, an scientiae, an clementiae, an feritati sit deditus.

Intercessor esto rarus: nam quidquid aliis propter te fit, tibi praeripitur, nec gratia salva manet. tu autem tibi serva Principem integrum.

Nulli secretum alterius pandas, illi deinde vilis eris, si scelus imperat, moras trahe, et de modo te excusandi cogita, morbum simula, equos ablatos etc.

Famulos ejus, cujus amicitiam quaeris, habe prius amicos, auro etiam corrumpe, si opus sit, pertrahent et illi Dominum.

Quomodocunque profeceris in gratia, non secus illam habe, quam si illam per mille officiositates adhuc quaereres: acquisita enim tenere vult tractari, ne amittatur; imo officiis ali.

Lauda aliquem, si alter tacet, non erit amicus, vel si rem alio divertit, vel languide et coacte loquitur, si minuit, si non constare sibi dicat, aut in aliarum laudum partem derivet: Item si sit conscius facti laudabilis, te illud referente nihil apponat ad id, quod possit corripere.

Item si etiam fortuitum casum esse dicat, aut id eventum nimia Dei Providentia, et extollat alios, paria, et majora fecisse, aut consilio id factum esse alieno.

Literas amici nomine ad eum finge, in quibus petat aliquid sibi concredi, patebit animus propensus, vel adversus.

Eum amici nomine saluta, vel de eo adversa audisse dic, et quid apponet his videbis.

Nunquam esto certus, quod aliquis sit secretum servaturus, si coram eo aliquid licentius, aut confidentius agas, aut dicas, nec de puero, nec de servo id crede, imo ex hoc actu de te formabit judicium, atque talem aliis describet.

Nunquam tibi promittas, quod aliquis tuam actionem dubiam sit excusaturus, imo in pessima trahet, ideo nil tibi, vel uno spectante, indulge.

Non referas, quomodo alias fueris diffamatus, vel injuria affectus, nam sic te magis diffamas, et erunt, qui approbent.

Non valet hic illud Bernardi: Excusa intentionem, si opus non potes, ut dicant casu, aut inconsiderate peccasse, vel te tentandi gratia, ad malum sollicitasse.

Aliquando confidentius, maxime garrulis, secretum confide, ac roga, ne illud aliis detegant, scilicet te plurimum posse apud Potentes, habere cum aliis correspondentias etc.

Deinde vitando aliorum conspectum ad tales Potentes scribe literas, obsigna, et ostende, quas deinde combures, rescriptiones finge, quas tamen incautius custodi.

Quod audiunt aliqui confuse, etiam et ipsi confundunt.

Ideoque, si quid tale contigerit, bene legendum.

Depraedica, te nulli unquam nocuisse, si pro aliquo, certe pro hoc, coronam a DEO dicte expectare, et affer exempla in momento ficta.

Quicquid in publicum proditurum est, (esto sit minimum,) perfectissime agas, quia ab uno actu saepe dependet opinio aeterna.

Nunquam plures res simul agendas suscipes, quia nulla ex eo gloria, quod multa facias, sed si unum tantum excolatur.

Testor experientiam. Iracundis, Potentibus, Cognatis semper cedere decet, imo et utile est, simula demissionem animi, candorem, liberalitatem, hilaritatem lauda, gratias age, promptum te offer, etiam non meritis.

Initia rerum summo consilio et labore agenda, et cum omni certitudine successus, et qualiter prima, taliter omnia, et fama semel parta errores ipsos in gloriam coalescent.

Si quid tibi in officio incumbat faciendum, nullis precibus id suscipe, per quod intentio tua minuatur erga debitum opus, certus etiam esto, respectum minui, quamvis tot et tanta feceris, tot curis distractus fueris, si tuo muneri vel minimum defuisti, imo vel eo ipso, quod ea susceperis.

Si tractaturus es negotia, non admitte socium, qui sit idoneus, et plus quam tu exercitatus in illis.

Si aliquem es aditurus, non habe tecum eum, qui sit acceptior.

Si mutaturus es officium, non succedant notabiliter meliores.

Ea, quae domui tuae decora sunt, sine typis mandari, obtrectatione inpraesens spreta, nam quacunque veritate, obsequioque scripta fuerint, olim verisimilia legentur.

Sermones autem loquentium, aut cum iis, aut ante eos intereunt.

Scientiae opinionem sic tibi facies: Ex scientiis historicis, quaecunque habere potes, in unum libellum refer, et cum quovis mense per otium relege, sic omnium rerum species tibi imprimes, et ubi opus erit, notitiam ostendes.

Formulas respondendi, salutandi, loquendi, et quaecunque subito fieri debent, habe plura parata.

Quidam se nimis extenuant, ut inde extollantur, vel ut fortuna ferri, non curis; ingenio, non labore videantur; se negligere, contemnere incipiunt, vel saepe persuadent, ut habeantur pro inertibus, et imbecillibus: tu sine, ut hoc religioni addicti faciant.

Nunquam juxta totam potentiam age, ut credaris nihil amplius posse agere.

Quae per servos agere, corrigere, punire potes, per te non agas, majora tu fac.

De incertis non disputa, nisi scias te certo victorem.

Si convivium instrues, communica fortunam famulis hospitum, garrula plebs est haec, ad infamiam potentior; unde beneficium debet oculos implere, ne alia speculentur; similiter liberaliter agas cum barbitonsore et meretrice.

Quae sunt minora, per alios expedi.

Ordinem tibi exactum praescribe, quem nullatenus transgrediaris, et minimas partes temporis minimis negotiis tribue, nec in ullo negotio diutius, quam sufficiat, ut honeste expediatur, moreris.

Si sis fatigatus negotio, nil amplius attinge, sed honesto lusu cum commotione corporis te excita, et plura, et facilius brevi tempore deinde perages, vel saltem tale assume negotium, cui sine labore sufficias.

Quae negotia per aliquot dies trahi debent, melius in unum separabis, ut expedias.

Non admitte ea negotia, quae parum lucri habent, aut gloriae, et multum laboris.

Negotia inutilia, et quae multum temporis petunt, in gratiam nullius fac.

Cum artificibus per te ipsum non agas, nec rem oeconomicam tracta, nec hortos, nec aedificia: haec enim plena sunt laborum, et curam ex cura trahunt.

Occupationes congruas agendo, ut si Praelatus, arma non tracta; si Nobilis, Chiromanticam artem; si Religiosus, Medicinam; si Sacerdos, ut sis lanista cave.

Non facile promittas, aut concedas; non facile rideas, non statim aliquid conclude, conclusa non muta.

Oculos non defige in alterum, non jacta nasum, non corruga, non esto tetricus, gestus raros habe, caput rectum tene, verbis paucis et sententiosis utere, habe passus non nimis diductos, omnia membra decore compone.

Nulli fateare te aliquid amare, aut odisse, aut timere.

Vilia negotia non per te, sed per famulos agas, nec de illis loquaris.

Cum in mensa es, aut lectum intras, aut deseris, nullus adsit.

Paucis esto amicus, raro age cum ipsis, ne contemnaris.

Non in quovis loco sine delectu colloquium instrue.

Subitam mutationem in moribus, ne quidem in melius adhibe, item nec in vestitu, victu, splendore etc.

In laudibus et reprehensionibus a nimiis exaggerationibus abstinendum, sed proportionate ad materiam judicandum, ne gravis nimia exageratione sis.

Affectus nimios, ut oblectationes, admirationes etc. rarissime fac manifestos.

Etiam in intima amicitia pietatem prae te feras, item cum confidentissime agis, de nemine queraris, neminem accuses.

Res multas non imperes simul subditis, et quas exequi nequeant, quia discent contemnere jussa aut poterunt ostendere imprudenter imperata.

Leges aut nullas feras, aut paucissimas.

Non facile irascaris, nam si deinde facile placaberis, levis haberis.

Si quid publice dicturus es, praemeditate, et e calamo dic.

Si quid scribas in loco, quem multi adeunt, erige chartam scriptam, veluti eam describeres, haec omnibus pateat, et ea quae vere scribis, jaceant, et ita tegantur, ut sola linea, quam descripsisti pateat, et a quovis accedente legi possit.

Quae vero scripsisti libro, vel charta alia obtege, aut charta erecta propius mota. Si dum legis, aliquis accedat, statim plurima folia transpone, ne tua intentio deprehendatur, imo convenit plures esse simul copaltos, ut unus prae altero inspiciendus objiciatur.

Quod si literas scribas, aut legas librum, aliusque superveniat, coram quo si legas suspectus eris, provide, et veluti ex libro et literis rem omnino differentem propone: Ut si v.g. scribas monitorias etc. advenientem hospitem interroga, quid ad talem casum caute, prudenter possis respondere, aut pete nova, ut literas posses implere; idem fac cum pecunias numeras, aut librum legis. Scribere secreta manu tua ne graveris; nisi per zifras scribas, idque tales quae ab omnibus legi aut intelligi possunt, quales Trithemius in Polygraphia sua dedit, haec enim magis celant, si aliena manu scribantur.

Zifra, quae legi non possunt, suspicionem excitant, et interceptionem, nisi apte scribas.

Liberalis in iis esto, quae vides non praestiturum, vel quibus nunquam usuri sunt ii, da privilegia.

Nemo Magister suum discipulum ita doceat, ut is non speret, se posse aliquid amplius discere.

Nec parens filio suo tantum det, ut hic aut nullo favore egeat, aut nihil amplius sperare queat.

Idem est de Domino respectu famuli, unde si dentur praedia, ea sint, quae egeant Domini gratia, v.g. lignis, aqua molendina careant.

Si contractus aut inscriptio fiat, clausula apponatur, ut ad libitum Domini sint revocabiles.

Si sit aliquis communi officio dignus, et dum ei confers se excuset, nullo modo admitte, ut non acceptet; nisi de hoc palam omnibus constiterit; alioquin merita ejus notate non compensasse credetur; ut vero se excusare nequeat, tunc committe, quando administrandum statim erit, et interim absens esto, ut ille de literis quaerere cogatur, munus interea suum inchoet.

Gratia ita facienda, ut tibi nil decedat, sed v.g. poenas condona debitas in praemium, tributa nova, quae alioquin minus juste impositurus esses, exemplo vicinorum.

Quibus ipse uteris, non sint nimis sumptuosa, ut arma, equus, annulus etc. ut ea velut magnum munus tuo levi damno donare possis.

Modi donandi non sint vulgares, sed v.g. ut sclopetum dones, cura explodi ad metam sub ejus amissione, eumque jam jaculanti velut victori dona, vel de re certe dispone, vel ludo fave.

Si alicui personae gratum donare velis, non promitte, quia detrectabit, promittere enim est petere, ut se excuset, aut saltem precibus emat.

Qui suas res laudant coram aliis, invitant, ut eas petant audientes.

Ea quae praedecessores statuerunt, non facile damna: praeviderunt illi, quae tu non advertis.

Item gratias perpetuas non facile concede, quia oportebit fortasse mutari, nec amplius poteris.

Dona ne videaris projicere, neque, ut grata sint, coneris pretium intendere.

Speculare, quibus quis necessitatibus urgeatur, et quando; et si aliis benefecisti, hoc aliis non dicas; offendes, et exprobrare videberis: et si cogaris dicere, dic debitum fuisse, nec pro eo gratibus egere, aut velle acceptare.

Si quid tibi donetur, (et si minimum,) cave ne sis ingratus.

Vide ne id, quod petis, marsupium affligat, aut multos labores exigat, idque satis fuerit amico indicare, ea re te egere: quod si sic non praestiterit, nec ad preces faciet, sed gratum pro praestitis te ostende, ut advertat eo ipso te petere nova.

Si rem gravem petiturus es, de aliis negotiis age, et velut aliud ageres, desideria explica.

Magnates caute roga, quia putant sibi imperari, intercessores adhibe, clarissimas personas, ut Prolem ad Parentem, dummodo eos non adhibebis, qui ipsa re indigent.

Tempus petendi est, dum aliquis est laetus, quod sit die festo, et post prandium, non tamen, cum dormitat, nec inter alia negotia, dum illis distrahuntur, nec cum somno affliguntur, nec multa simul petere praesumas.

Cujus causa promovendam suscipis, ut ignotum fove, rarus esto cum eo congressus, quo honesto, ac publici amore potius, quam privati moveri videaris.

Rationes ac commoda personis, cum quibus agis, propone avaris lucra ac damna; spiritualibus viris gloriam Dei, juvenibus laudes, et irrisiones a sociis.

Privilegia et schedas non petas a Domini, tarde enim expediuntur talia, sed scripta a te tempore oportuno, ut subscribat, subtrude.

Non petas ab alio, si ille afficitur, (maxime si sit tibi inutile,) aliqua rara: nam si negabit, te laesisse putabit, et oderit; humanum enim est, quem laesisti, odisse: si concesserit, te velut indiscretum petitorem aversabitur. Quia turpe est repulsam pati, nil pete, nisi de ejus obtentione certus, ideoque non petere, sed tantum necessitatem explicare juvabit.

Rem, quam amas, nemo advertat te amare, priusquam sis in possessione; ideoque vel desperationem ostende, vel sparge jam alteri esse destinatam, gratularique illi.

Si quid tibi negetur, suborna alterum, qui pro se petat, a quo tu facilius rem obtinebis.

Si quis honorem, quem tu petis, tibi praeripere velit, mittas ad illum aliquem occulte, qui ei titulo amicitiae dissuadeat, et difficultates ostendat.

Alia omnia incipe narrare, tum ea facta, de quibus vis arguere, exaggera, reprehende, et circumstantias alias appone, ne ille adversari se tangi, et saepe audientem bonae mentis, ac letum esse iube, ac facetias immisce, et si tristetur, quaere causam, et tunc in fine alia omnia appone, de remediis etiam in abstracto loquere.

Si quis sciat, se apud te de aliquo vitio esse suspectum, eum praefice rebus arcanis, sed non cum periculo, ille ut a te amoliatur suspicionem, toto animo exequetur; ideoque expedit se ostendere interdum suspicari.

Juvenes qui sui juris sunt, et ad illicita prolabuntur, si exprobrando arguas, magis accendes, ideoque potius eorum paenitentia expectanda, vel satietas.

Si contingat vertere artes, non ex abrupto de duro in lenem descende, cum frigidis aperte agendum, timor incutiendus: cum fervidis caute et leniter.

Prudentibus viris fides temperata detur, quia quae illorum praerogativas concernunt, nimis extenuant; Et quia alienam famam nimis bene interpretantur; non fatebuntur, an quispiam coram illis de te sinistre locutus sit, non a quo cavendum sit, non quibus vitiis laboret.

Idem est de Sacerdotibus, dum suos laudant poenitentes, quia de his nihil possunt, nisi bene loqui, non minus, quam Parentes de filiis.

A quo times, ne te absente, aut querelas contra te, aut turbas, aut quid simile moveat; habe illum tecum specie amicitiae, in recreationibus, venationibus, mensa, colloquio, commilitio etc.

Sic ne vicinae nationes rebellent, ubi tu implicaris alio bello, conspicuos eorum cum exigua manu, a qua perfidia timeri non possit, tecum in bellum veluti fidelissimos adduc.

Juvabit ut dum ad mensam sedes, scribis, ante te speculum sit, ut videas quae, a tergo geruntur.

Hic attende, ne sit defectus aut excessus in cibo, quoad quantitatem et qualitatem, in vestitu etc. quoad calorem et frigus.

Angustias in somno, in labore, in loco, quoad auram nec nimis altus laudetur.

Repletio, et evacuatio morborum fontes, motus, et quies sint moderata, passiones animi non effrenes; Non prope paludes, imo, nec flumina habita.

Fenestrae cubiculi Boreae potius et Orienti, quam Austro obvertantur.

In negotia seria ultra duas horas vix incumbendum; sed mediet aliquando animi relaxatio; Cibi sint bene parati, et qui possint haberi ubique.

Moderate Venere utaris in quocunque statu permanes, et id juxta exigentiam propriae complexionis.

Testem non agas quia in alterutram partem impinges.

De nullo abjecto aut vili loquere, aut signa da; si perstringis dicto; perge in colloquio, veluti nihil esset.

Praesentibus aliis nullum fac singularem favorem, quia alii despectos se esse putantes, odisse incipient.

Subitum splendorem cave, quia oculos perstringit, antequam assuescant eum intueri.

Ea quae grata sunt in vulgus, sive sint vitia, sive consuetudines, accusare noli.

Si habeas authorem facti alicujus odiosi, recentibus odiis te non offeras, nec ea agas, quibus videaris, aut factum tuum probare, aut gloriari aut illudere laesis, his enim graviter augescit invidia, juvabit potius abesse, factum transmittere silentio.

Nil novi in veste, apparatu, conviviis gere.

Si leges feras, nolito virtuti diffidere, sed ut omnes uniformiter agant, compelle.

Rerum rationes, ut omnibus satisfiat, redde, sed non nisi post factum, ne impediaris.

Habe per modum universalis principii, sed valde juste, de nullo, quantum libet, bene aut male loquere, bona aut mala facta ne referas; forte erit amicus tertii, cui refers, sic impinges, et aucta in deterius tua dicta, ad eum, de quo dicis, aliquando venient: si laudes, forte minus amicus tertii erit, qui audit, et sic tibi inimicus efficietur, praestat tamen multa scire, videre, audire, et id expiscari, sed circumspecte; Offensa enim est, de se scire aliquid quaeri, unde ita quaerendum, ut ne videaris quaerere.

Cavendum est a nimia quasi generositate, quia contemni aliquis videtur; ut si dicas, te milites in sacculo habere, non quaerere etc.

Melius quam praecessores et rigidius legibus te processurum jactare noli, quia amicos alienat; etsi enim hoc jure facias, sola tamen, quae grata intelligis, intenta profer.

Nulli famulorum, aut jus singulorum in alios committe, aut cum illo ita agas, ut commune agere videaris, maxime si sit exosus caeteris, nec praemiis saltem extollendus, nisi omnibus constiterit de ejus virtute, ut sit incitamentum.

Si aliqua severitas facienda nostris sit, ea per alios, et quasi te non mandante, expedienda; ita ut si affecti queruntur, de illa minuere possis, ipsosque, qui ea fecerunt, tanquam solos severitatis autores incuses, v.g. Tribunos, quod disciplina sit soluta, ut advertant, correctione opus, et aspera quidem, non tamen modus praescribatur, ad duriora enim delabentur, quo se vindicent, et tibi erga appellantes materiam benevolentiae faciendae dabunt.

Quicunque ex duris gloriam meruerit plenam, ei adscribe illa derivanda, quia sic pleno ad te redibit alveo, et sine invidia, et hoc ipsum non fecisse gloria erit; Eventus tuos bonos, et successus ad tuum bonum v.g. refer, quasi ejus auxilio, auspicio, consilio egeris.

In successu nil tibi arroges, eadem sit conversatio, mensa, vestes, nec nisi certo modo in his fiat mutatio.

Si puniendus sit aliquis, eo perduc, ut ipse se reum fateatur, vel alteri judicandum committe, qui clam a te rigidam jubeatur ferre sententiam, quam tamen deinde lenias.

Victis non insulta, nec tuo Antagonistae, et si eum viceris, nec factis, aut dictis te victorem praedica, contentus vera victoria.

Si cogaris invidiosam ferre sententiam, ad ambiguum dicendi modum recurre v.g. pro utraque parte argumenta, pro ea tamen, quam intendis, gravior esto pro altera videaris concludere, vel praescinde a conclusione.

Si roget, ut intercedas, promitte, et simul ostende, rem non in tua manu esse, et posse forsan aliter evenire.

Si vindicta sumenda per alium, vel ignotum fiat, jube laeso veniam concedere laedenti, fugam tamen clam ei permitte, et quam primum.

Si Parentes litigant, nulli facile adhaere, sed negotia conquire, ut illis absorbearis, ita ab utraque parte habeberis excusatus et neutra te sciverit non esse a se, licet neutri quid speciali amicitia exhibueris.

Nullarum novarum legum, maxime adversariarum, censearis auctor cum superioribus, et eo qui regit; rarus esto palam, facile ei levia refer, nec de ejus amicitia gloriare.

Si advertaris apud Magnates omnia posse, scito, quod quidquid ab iis fuerit peccatum, tibi imputabitur, cura ergo, ut Dominus tua consilia videat, intercessiones acceptes, in tua tamen absentia rem aliter ordinet.

Hoc maxime Confessariis Principum tenendum.

Si tuum genus familiae, majores laudentur, alio sermonem deriva, ut hanc tuam modestiam advertant, tum laus erit secura sine invidia: si placere visum fuerit, odia nascentur.

Eorum, quae sunt grata, et favorabilia, publice non sis laudator.

Et si officio contingat te dimoveri, palam ostende tibi gratiam factam tuae paci consultum, causasque inquire, quibus id demonstres, sic nemo insultabit.

Non quaerendum palam quis hostis fuerit, aut ejus fautores, nec de eo sermonem institue, occulte tamen omnia scire intererit.

Cum illis qui sunt omnibus exosi, non age palam, nec consilia suggere.

Nunquam sciaris in consilio fuisse, in quo exosa etiam adversus inimicos credantur, licet a longinquo possis esse auctor.

Nullius facta carpe, reprehende, officia aliorum non inspice, loca, quibus alii praesunt, agros, officinas, stabula etc. et quibus possint conspicere se observari, non adi sponte.

Ex famulis, pueris, de Dominis valde caute inquire.

Vide, ne in tuis moribus, gestibus, ambulatione, conversatione, ludo, loquendi dono, ac phrasi, cachinnis, fervore, aliquid sit quod offendere possit.

Quomodocunque sis occupatus, si aliquis accedat, suavissime responde, et ostende eum gratum tibi hospitem, alia etiam occasione illum aditurum nunc excusatum habeat.

Ut bono pacis tuae consulas, multum de commoditatibus tuis cedendum erit.

Quantumcunque quis falsa incompertaque narrat, audi dum aliis refert, non corrige, nec te melius noscere ostende, et neminem jocis ludibriisque veluti contemneres, etiam inter jocos accipe, aut ita, ut advertere possit eludi vanis.

Etiamsi male succedat aliquibus, non irride, potius excusare, rogare, juvare stude.

Non agas ea in non subjectos, quae per jurisdictionem agere videaris.

Etiam viles homines ad colloquium adhibe, illi humanitate victi, maxime si auro manus inungas, omnia deproment (idem per pueros, sed cum periculo habetur).

Famuli inter se etiam committendi, qui ipsorum secreta prodent.

Omnibus autem fideliter serva fidem, ne confidentiam perdant; et scientia non statim examinata utere.

In primis rationes illius accipe, et inde, an id probent quod ille dicit se agere; an vero illud, quod solet, et de quo est suspectus.

Item an ferventiùs agat quàm soleat, vel remissiùs, non à se agit; vel si subitò mutat sententiam, et cum fervore, signum erit munerum acceptorum.

Si rationibus benè solutis non acquiescat, non illis modis agit.

Item si argumenta nimis elaborata, subtilia, quaesita, ac contra naturam, vel futilia, et tamen causam ferventer agat.

Si diversis vicibus idem promovendo diversas rationes allegat, prioribus neglectis; quia quae non ex nostra mente loquimur, eorum obliviscimur.

Immitte aliquem, qui titulo amicitiae cum eo agat, ac confidenter de causa expostulet, tum omnia alia prodet.

Si alicui difficiliorem in re aliqua praestanda te exhibuisti, vel minus liberum, cave, ne intra quantumcunque tempus in simili materia, quantumcunque inferiori, aut pari te liberalem exhibeas, quia aut diffidentiam erga te, et inter illos odium excitabis.

Nunquam rigorem augeas erga eos, quibus praees, nisi simul et favores; quia vel in odium, vel in contemptum abibis.

Si autem utrumque auxeris, amorem miscebis timori.

Si aliquid novi incipias, quod aliorum oculos laedat, aut Principem, ad id duc, ut sub exemplo sit culpa, et multitudine invidia mitescat. Si credaris esse odiosorum consiliorum auctor, aliqua bona in vulgus fac palam, ut quibusdam tributa, poenas, etc. mitesce, maxime iis, qui accepti plebi. Si aliquid insolens meditaris prius cum Theologo etc. clam conveni, et in tuam partem pertrahe, ut publice idem tibi suadeant, promoveant, imo cogant. Leges novas impositurus, ostende necessitatem, ac cum prudentibus de eo statuendo delibera; aut saltem sit fama, te eorum consilio usum, et sic prudentior; tunc rejecto consilio, alia tuo arbitratu imponas.

Nemini uxorem, famulam etc. procura, aut certum vitae statum suade.

Executorem testamentarium cave ne agas.

Si sis in comitatu alicujus, dum ille familiam suam ordinat, imperatque, adesto quidem, sed non modos suggere, aut juva. Contingit, ut si quis ad locum novum veniat, veteres, quoad personas et mores liberius extollat, tu esto cautus in communi errore.

Esto, sentias contrarium, sequaris sententiam laxiorem, sive in rebus conscientiae, sive in aliis, tamen strictiorem praedica. Coram nemine te ostende apud superiores quidquam posse, aut praestitum favorem, sic coram nemine in ulla confidentia tuum sensum de altero aperi.

Superiorem delinias semper lucro, in quocunque officio fueris, potius sis in subditos aliquantum aut saltem apparenter laxus, quam strictus. Si quem putatum amicum de te sinistre loquutum audieris, ne exprobra, inimicum efficies, qui hactenus indifferens erat.

Ne velis omnia Magnatum secreta scire, si contigerit aliunde vulgari, te suspicio premet. Si quis gratam tibi rem praestiturus, venit, e.g. gratulari, salutare etc. gratissimum tibi ostende, alias evertes in posterum.

Si quis verbo, aut facto promisso non steterit, non exprobra, nil lucraberis nisi odium. A Domini, quantum potes, vinci in ludo te sine, in quo semper de gloria, de nullo tuo damno agitur, sic fortis es, si alios homines viceris, etsi solo Domino vincaris.

In quacunque fueris familiaritate Domini, nunquam reverentiae et submissionis obliviscere, alias putabit familiaritatem parere contemptum. Non jacta, te pertraxisse aliquem etiam volentem tuo consilio in tuam partem, magis in posterum resistet.

Non insulta malo eventui illius, qui tuo consilio non paruit, potius eventum in executore excusa.

Jactanti se de opibus, robore virium, dexteritate saltus, consilio, auxilio, te fuisse non publica: secretas monitiones no suggere: si nosti ignorantiam, simula: si autem a majore sis injuria affectus, non solum non quererere, sed nec te laesum advertat, quia quem laeserunt, oderunt.

Dona vel minima veluti summa, si a Domino, depraedica, eate summe amare jacta, ostende.

Dignitates toto pectore recusa, nec multa in te conferantur, quae multum nitent, et parvam utilitatem afferant.

Animabis hoc modo. Damna, quae intermissurus, in te recipe, et praemia propone.

Sic Dux ante conflictum jubebit proclamare taxas vulnerum, qui tale et tale acceperit, et damna in rebus se refusurum sarciniis; interea castris imponat acre praesidium, ne militum animos solicitudo distrahat.

Ut plurimum sileas, et aliena consilia audias, et bene apud te expendas.

Attende ne passione amoris abripiaris.

Non nimium tua aestima dicta, facta.

Inutilibus rebus non occupare, et quae nulli in posterum usui, denique alienis negotiis te non implica.

Aliis gloriam factorum, etiamsi illis attuleris grande monumentum, literaliter transcribe, redibit illa ad te, et quidem cum foenore, id est sine invidia.

Iram cave et vindictam: Cum alienae virtutes narrantur, libenter audi.

Raro ad rara mirare.

Consilia raro da.

Nihil facias ad aemulationem.

Lites vita, etiam aliquando cum tuo damno, res tuas quae sunt pretiosae, aut facile petendae, nemini ostende.

Si aliquis te ad aliquid faciendum impellat, vide, ut se in partem periculi offerat.

Si hortatio, petitio, et similia habenda, et negotium aliquod suscipiendum, lege prius, et quaere judicia, in Historiis similes casus, ut informeris.

Legendi subinde Rhetores, illi enim suggerunt modos invidiam excitandi, retorquendi, excusandi, minuendi etc.

Debet quaeri ambiguitas, quo ex nostra dictione utrique parti fiat quidem perspectum, nihil autem conclusum; cogit enim ad hoc aliquando necessitas; qua arte juxta Nazianzenum Aristoteles suas opiniones conscripsit.

Hoc genere utere in libris, in odiosis literis, consiliis, pro utraque parte rationes per modum discursus formando, cui vero adhaeres, aut adhaerendum sit, minime declarandum, de hujus quidem loco digressio fiet, vel amphibologia, optando, apprecando, aut affectum tuum per aliquem modum Rhetoricum declarando; sine te admoneri, etiam de falsis, nec te excusa, quia nemo deinde monebit, sed potius omnem affectum ostende, quae usui; quae inutilia dicet, sine transire, aliqua etiam fatere.

Exerce te in hoc, ut semper pro utraque parte rationes possis dare; ad hoc lege Rhetorum modos, et Apologias.

Si Sis legatus, et cum hoste agas, quicquid ab eo muneris acceperis, Principi tuo perscribe, ut extra suspicionem infidelitatis habearis, et hoc ipsum aliis casibus applica.

Legatum eum non mitte, qui te aversatur, quia contraria consilia dabit, et ipse dominare ambit.

Consiliarios saepe mixtos habe, (temperatos enim invenire rarum,) frigidum unum, alterum igneum, lenem et asperum, consule, sic ad optima consilia devenies.

Semper attende, versus quam partem fortuna flectatur, aut flecti possit, etiam minimos Principis servos, et etiam majores pro te habe.

Habe singulis, aut certis diebus horas, quibus praecogites, si hoc vel illud acciderit, quomodo agendum.

Circa famulos, amicos, habe diarium, cujus folia singulis attribuantur distincta in quatuor columnas.

In prima nota damna accepta ab illo, quoties officio defuit.

In secunda, quid illi contuleris boni cum labore tuo.

In tertia, quid ille tibi praestitit.

In quarta, quid ille a te incommodi acceperit, et quos labores extraordinarios; sic in promptu contra querelas, et gloriam, habebis omnia.

Ex his regulis singulis diebus in colloquio practica.

Juste aut injuste a superiore correctionem acceperis, semper coram aliis eum excusa, et bona de illo loquere.

Quantum fieri potest, nihil scripto alicui promitte, maxime foeminis.

Erga quod maximo affectu, et appetitu traheris (si potes) vita potius, vel saltem consultissime ei adhaere.

Tua, et si sint firmissima satis, nunquam obest, magis firmare, quantum fieri potest, et supra tuam actionem postquam ea transiit, et supra alienam te reflecte, quid illi defuerit, quando capi potuit, quando melius institui, etc.

Duae sunt cauti viri partes, cauta confidentia, ut dum coram amicis in custodia agitur, cum tamen multae ideo sint amicitiae, ut decipiant: nulli fide, nisi suspiceris.

Altera est quaedam Generositas, qua nolumus indiscriminatim verum cuique dicere, errores aut mores corrigere, cujus quidem rei species simulationi praefertur, haec utilis est, ipsa vero vix indemnis fuit.

Nulli secretum concrede, quia nullus est, qui post horam hostis fieri non possit.

In hilaritate vitae nihil agas, errabis, aut proderis.

Non praesume, quod aliquis tuum factum in bonum interpretetur, vix enim tales interpretes in mundo sunt duo.

Literis nil committas, quod a tertio legi nolueris, imo ejus laudes pone, ut ad ejus veniant manus.

Si advertes aliquem ex te volentem notitiam rei extrahere, ac fingere se scire, non corrige errantem.

Vitia aliena aut dissimula, aut excusa, affectus tuos claude, aut contrarios assume.

In quantacunque amicitia cogita odium; in fortuna adversitatem.

Victor si sis, in nullo casu nobilissimos captivos hosti redde, ut fortuna vertente habeat hostis, cur ad tibi parcendum cogi possit.

Imo et hostium Ducibus fac beneficia, conservando aliquem cum eis correspondentiam, nisi necessitate premaris inexcusabili.

In speciem nihil age, nisi promptum sit rationem reddere, quia homines eam non expectando, tua facta damnabunt, ita nunc vivitur, ut certae virtutes damnentur, ne dum dubiae.

Inferiores, et famulos, si a te quippiam petant, jube scripto relinquere tibi, ut melius omnes circumstantias inspicere possis, ipse tamen responsa non nisi oretenus expone.

Si cum aliquibus converseris, ubi periculum est, ne in verbo capiare, protestare te multa joci causa dicere, imo saepe contraria aliqua tentando, in aliis connivendo; et hac ratione si aliquid incautius acciderit, excusare poteris antea protestatum fuisse, te non raro quaedam joci causa dicere.

Si ludo, venatione, et Venere violenter obtrudaris, et ab affectibus abripiaris; iis prorsus interdic, alias multa incaute es commissurus.

Cum infantibus, senibus, duris, et iis qui sunt labilis memoriae, insuper cum Tyrannis coram testibus ut plurimum age. Mandata scripto accipe, pete.

Consilia hominibus ferocioribus, impetuosis non da, ab eventu judicant; ubi credibile est, te observari, paucissima loquere, facilis in multis lapsus.

In omnibus observa vitia, ac virtutes; ut si opus sit, in alterutram partem declinare possis: erit hoc armamentarium ad multa et utile.

Valvas fenestrarum ad intra habe, et qua parte fenestras contingunt nigra sunto, ut non dignoscatur, clausa fenestra sit nec ne.

Cum famulo habe condictamen, ut ubi signum à te acceperit, te vocet, veluti summa negotia urgentia, auri insusurrando, vel tabellarium cum literis immittas, vel damna facta annunciet, vel inter subditos turbas, à medicis tibi prohibitum loqui, bibere etc. Equum stratum adduci cura, quasi discessurus sis.

Detur avena equis, sed lupina pelle prius agitata.

Detur stabulum, sed ubi lupi cadaver sepultum.

Detur cubiculum, sed in lecto ad hoc de industria facto fenestrae, et ubi pluerit, aperiantur. Caminus occludendus, ut fumet, fornax initio succendenda.

Nosce te, ex quibus sis.

Aliqui sunt, quorum discursus initio nulli grati, sensim dulcescunt, et prudentia non statim quasi e vestibulo prodit.

Alii, qui statim prudentes, docti, sed longiorem moram afferunt, et turpiter, aut in judicio, vel consequentia delinquunt.

Sic ergo congressus tuos attempera: Si enim e prioribus es, raro esto in colloquio, sed longior; si e secundis, esto frequens, sed brevior, ubi gratus haberis.

Hospes rarus esto, ne vilescas; Materiam eam colloquiis absume, qua quem scis affici, cum quibusdam de imaginibus, cum aliis de armis, de poesi etc. laudando.

Non agas, dum aliis negotiis distractus est, quia tunc tibi minus attendet.

Cum Melancholicis esto gravis, cum Cholericis bellax; et patiens, si sis inferior.

Gravitatem non affecta; cum docto, aut negotii experto, paucis verbis nec multas rationes congere, sicut e contra apud rudes.

Adverte tempus, an sit alienum; Eos qui factione aut gratia praevalent, quibuscunque modis tibi studeas reddere amicos, in occasionem omnem intentus esto, praemeditando v. gr. si quispiam te in aliquo congressu constringeret dicto, concipe quodammodo aculeum simulandi, pacate verbis respondere, et certo tibi persuade, te talem exterius proditurum, qualem te interius formaveris.

Si de tertio loquendum sit, nomen ejus sileatur, imo locus, tempus, et omnes circumstantiae, ne forte transiens si audierit, conjicere de quo sit sermo poterit; quibus difficulter creditur, et habentur pro fictis; esto sint verissima, ea nunquam iterum proferas.

Cum omnibus reverenter, ac si superiores essent, age.

Sinceritatem in iis exhibe, quae si evulgentur, aut non damnum tibi allatura, aut laudem, v. g. virtutes concreditas, et non fictas.

Cave cum iis conversari, qui se tibi ad omne facinus venales, et faciles exhibent, quia et contra te erunt.

Vita furiosos et desperatos, quia cum illis agere, res est plena periculo.

Cum Principibus semper verbis parcior; malunt illi audiri, quam audire.

Philosophum hic age, non Oratorem, utcunque sint familiares, esto reverens.

Senibus da primas sedes, patere monita, lauda, et venerare, nam prompte accusant.

Gloriabundos lauda, venerare, inter rudes conditionem lege.

Cum multiloquis, qui omnia in ore habent, rarus esto.

Diligenter, quod aliquis amat, lauda, quod oderit, vitupera, contrarium, etiam inscitus agendo, offendes.

Quando cum singulis agis, agas, ac si amicum illum, et non alios haberes amicos.

Nil obscoenum dictis, factis inferes, (hoc enim est scurrarum,) nec alia exprime, ut aves, aut animalium voces. Nunquam jocus vera, et quae alter erubescat, defectus naturae, aut morum, contineat, quia acrem sui memoriam relinquunt. Non etiam casus adversos alienos, praesentis, nec absentis referas, audiendi hi sunt, non dicendi.

Pro honesto et amato colloquio legendi sunt Authores, qui eventibus res plenas narrent, imo Poetae, ut condiscas affectus miscere.

Descriptionis cum nomine nunquam liberius agas, aut aliquid reprehensibile committas.

Cum amico litem simula, ut ille veram litem suspicetur, animum prodet, et ea volet uti commoditate; tum subito vinctis amici viribus inimico subsiste, et obsiste; valebit et contra latrones in via insidiantes, vel in aliis, ubi scis esse insidias aliquas; relinque te et progredere ubi insidiae contra te movebuntur, fuge, et eos induc in insidias.

Et, si a potente structas, in verbis dissimula, ne in apertam viam erumpat, sed mediam viam in responsis quaere, ut nec in plagas incidas, nec te dolum advertisse ostendas.

Si aliqui te inducunt ad aliquod factum, ut in eo laedaris, ostende, te id prono animo facturum, et ad illud te praepara, nisi sit difficultas in mediis comprehendendis; et interim a re ipsa aliud oppositum intende.

Modica dona non contemnas, et dispendia adverte, nec in iis sis largus, ut partes panis, ciborum, circa equos avenas male abire non sinas.

Cum bonis Oeconomis conferas, et ab iis industrias addiscas, cogita, quid ex agris vendi possit, quid plantari, elaborari, et pro eo opifices adhibe. Noveris totum tuum proventum, notos semper respice.

Si expensas facturus es, praecogita prius, quibus id modis tantundem recuperare possis, ut nil decedat, ut si quis strenuis militibus statuit, e.g. quatuor millia scuta, dare.

Prius indicet poenas pecuniarias pro aleatoribus, et similibus vitiis, ut ibi refundatur largitio.

Res utensiles, quae usu pereunt, vel pretium perdunt, pretiosas non habe, sed praecise, ut tuo statui sufficiant, ut vasa argentea, in quibus magis opera, quam pretium aestimatur, quia si necessitas fuerit, parum pro iis redisti. Dispensatoris fallaciam sic deprehendes, si postquam dedit rationes veluti oblitus jusseris eum, ut post aliquot horas e memoria dicat eadem, dissonabit, si falsa sunt.

Svade inprimis, necesse esse, honorem conferri, qui talis sit te ipsum per circumstantias describendo.

Tum vero primum ab eo te excusa, veluti fueris in ejus possessione in hoc gradu, in quo es.

Consiliis bonis et claris stude, et multa fac, quae in vulgus grata: constructiones publicorum aedificiorum, erga inopes, et ea quae per non aucta subitorum censa fieri possunt.

Tuis talentis et condignitate ad quaecunque munia nil fide, quasi tibi necessario debeant conferri, ac nullus sit aeque idoneus, quia malunt indignis, quam talibus conferre: Sed ita age, atque si mera gratia Patroni obtinenda essent.

Officiis praeveni, obsequia promitte.

Intercessores adhibe; Occasiones serviendi non promitte vacuas: Te extenua, et palam indignum dic et gratias summas acturus.

Si officium quod habes, potentem requirat, et nemo te sit potentior, ne a te transferri possit, omnes illius proventus in perpetuum dilargire, ut ad illud quisque debeat ferre vires, non invenire, et sic penes tuam domum manebit.

Semper altissima appetere optimum est, ut si studeas, tantum stude, quantum potes, etiam spreta illa jactantia ingenii, quam aliqui docti in studiis volunt videri.

Si virtutes petis eas in alto gradu, dignitates quam maximas potes assequi, unde, et in omnibus locis te securissime colloca.

Administrationes bonorum non dentur perennes, sed ad triennium, ut qui bona auxerit; res pacatius gesserit, in eodem munere confirma, ne securitas socordiam pariat.

Dum fortuna favet, ea utere, quia facile fugit.

Dum es in amore, pete, quae potes; simula mansuetudinem, iram, praemia, honore praeveni.

Non statim nega, sed discursu facto; et si semel negasti, ne sis levis, non nisi ob graves causas concede; negaturus aliquantulum cogita, deinde dolorem finge, vel literas ad te venisse, vel dolore nunciatum, ad quod oportebit habere famulum infucatum, ut signo facto faciat, ostendat gestu et verbis, quod illi satisfacere non possis; lauda petitum ejus, et si persistat petendo, ad deliberandum assume, quomodo tuo affectui erga eum satisfacere possis; commenda famulo prius instituto, ut exequatur, docendo eum modu faciendi, instituendo, ut veluti sua curet; si ad alterum remittis, ne nihil petenti praestet, ostende illi modum, quomodo eum accedere possit.

Plebis est ingenium impetu volare, mori, languere; unde si injusta petat, non statim nega, sed splendidis rationibus, et aliquibus gratiis differ, si vero aliquid gratum sibi desideret, ne morare; aut defixent, aut in contrarium ibunt. Sine odia alicujus tibi velut accepta, in hac ita non sunt falsi sicut in amore. Si alicui munus non potest negari, tale concede, quod sibi periculum infert, et non turbet homini exercitus administrationem specie honoris in aula retinendus est invenienda sunt munera honoraria, ut in munerando sumptibus parcat, ut olim apud Romanos Laudatio.

Laurea Armilla etc. nec minus his speciebus ducentur animi virorum, quam muneribus. Habe statutum anni tempus aut saltem intra triennium circa famulos descriptum Catalogum, per volvas dum ex officiis aliquos dimoveas, aliquos altius attollas, munera distribuas, etiam alicui petitioni aurem praebeas. Promulga si quis per se ipsum rogabit concessurum, et negaturum illi, si per alios curet, in posterum omnia negentur.

Confice tibi exempla affectuum ex Poetis.

Qualia habet Palatium Eloquentiae, et quibus indigeris, ea tamdiu age, donec combiberis.

Nulli etiam amicissimo concrede te, id simulabis facere, et non minus vultum ad affectum fluxum, quam verba habeto; non pauciora ex facie leguntur.

Ipsam tuam timiditatem victam habe, ut rei conscius non minus animose, ac in similibus agas.

Ut tibi consulas ea plurima cura, quae servari possunt, ut saccharata vel ex cera figurata, fontes, montes, musica sponte sonans, item ea, quae exigunt pretium, tam tamen sunt, ut stemmata eorum, quos tractas, expressa sera pellibus indutae candelabra in mensa teneant, potus varie colorati, et iidem diverso odore, sapore veluti transvectitii invecti, item vina artificiosa, qualia Arnoldus de Villanova describit.

Flores, coloratae lactucae, ova ingentia ex pluribus composita, et aromatibus condita, candelae ex glacie ardentes, ignes odoratos, montes evomentes, fontes respergentes nives, et fructus fictos odoratos, vel in ipsa arbuscula poma, mensa allata, quae omnia levi sumptu in tuo horto crescere possunt.

Ipsa etiam oleta veluti peregrina coloribus, et imbuta saporibus proponas. Poma in lagenas, et botros, carnes variis modis paratas, ac raris, de quibus Plurima et Apicius, quia in mensa non quod laudabile, sed quod rarum aestimatur.

Item cancros vivos mixtos coctis, carnes cum ossibus e farina factitias, pisces ex carnibus in formis ligneis expressos, suffusis syrupis loco jusculi. Rotula ex glacie facta, qua sponte concidat.

Res aliquae, quae sponte colorem mutant, appareant, dispareant, caseos varie formatos, et temperatos, vasa etiam, in quibus feruntur, possunt e.g. fictitiis, gemmis fieri.

In vitiis minimis attende, factoresque sui statim tibi indicent, unde quid damnosum immineat, ut non expectetur necessitas, donec acciderit, et simul suggerant rationem illius occurrendi, observanda rerum emendarum et vendendarum ratio est periti circa ignota consulendi.

Singulis septimanis villicus det rationem factorum etc., sit unus, qui omnibus in quietem datis domum perlustret, an omnia clausa, qui absint domo.

Si fueris in aliquo officio, singula data et accepta, utcunque Dominus benevolus fuerit, candidissime in rationes referas.

Initio quatuor praecogita.

Primum erit, num tibi utile, an magis damnosum.

Secundo, an tibi dotes natura suppleant ad hoc.

Tertio, an conveniat hoc tuo statui?

Quarto, si sis in pretio ibi, ubi eligis.

Si deponens aliquid cum aliquo certando de eventu alicujus rei, simul cum altero tantundem depone de contrario ejusdem rei eventu, et sic nil perdis.

In contractibus tibi onerosis appone conditiones indeterminatas, quae latius et strictius possint explicari, v.g. dedita urbe omnia te servaturum, si nullus motus excitetur, non adde, publice, an privatim a tuis, vel aliis, si opus fuerit, et rei aequitas petat; pacta rejicies.

In promissis, si hoc vel illud ad meam contentationem feceris, etc. facile erit ostendere defectum.

Si contigerit verbo labi, aut quid inconsultum agere, finge te subito dixisse ad aliorum judicium explorandum, vel quasi aliud exprimendo dixisse, arride veluti obtento, aut dole veluti non obtento fine. Si aliquid ignorans erraveris, a nullo ita exquire ut te advertat nescire, errasse, idque praecogita quomodo veritatem quaereres, vel pete sensum alterius quid in tali casu faceret, tuum interim premendo ne advertaris nescire.

Si oblitus es alicujus dicti (id non simulantibus evenit), cave ne contrarium casu dicas, unde praecipua capita quae dixeris annotasse expediet.

Confundendo alios summe cautus esto, nam aut inscitiam tuam aut intentionem prodes, ideoque prius utrique provide.

Lauda eum, quem opus gratiā moveri apud eum, cujus gratiā pollet, sed ut laus in offensam Patroni cedat, addendo talia communi rumore ferri, non tuum sensum te dicere, relinquendo Apodosin, quod ille suae famae debeat consulere, et hoc ipsum intimandum quòd proximi fama periclitetur, simul firmandus, ut contemnat rumores, et vana sinat senescere, sentiat tamen ille, rem suam agi.

Vel lauda Clientem veluti compatiens ejus affectus, voce flexā, benè exaggeratos propone eorumque sequelas, dic eximium esse, sed ab hoc vitio deturpari, quod tace.

Nunquam minare, cui nociturus es, hic enim praecavebit, sed finge te imparem, nec posse, et si velles.

Retrahe eum tecum in amicitiam, adhibe commessationibus, ut incustoditum reddas, et occultos habe testes, coram quibus dic, ut aliquid proloquatur, vel in Principem etc, et erit materia delationis.

Factum hostis exaggera, quod mala sequentur, nisi puniatur.

Interim quo minus affectui tribuere videaris, deprecare poenam, sed inefficaciter, ac longè jacienda sunt odia, mores, et facta interpretando, et ubi occasio tulerit, debilitatis passibus in casum impellendus.

Nunquam plures sunt oppugnandi, sed cum aliis interim amicitia contrahenda.

Semper tuas res priùs stabili, quàm alienas aggredere, nec vindictae indulge, nec occasiones tuarum rerum agendarum negligas.

Cum nemine veluti uno ictu amicitiam scindas, nec acceptâ injuriâ veluti odio; sed reconciliatus ac ferventi quasi amore sensim dissuces, aut ut dulciter penitus solvatur subinde tu congrediaris, et si occasio urgeat, quasi per negotia breviter alloquere, mensae adhibe, ut non solùm nunc videaris amicus, quando eum ejecisti. Si de alicujus Patroni benevolentia confidere praesumat, intellige Patronum amicum, cui rei maximè faveat, quâ afficiatur tenerrimè, quam nullatenus daturus, persuade dicendo, ut eam petat, et ubi repulsam tulerit, quod tam exigua res ei negata, quasi aliud agendo exaggera.

Svade, ut ab amico res petat mutuò, quos probabiliter destructurus, ut equos pro longa via, vestes pro convivio, vel eo tempore, quo ipse indigebit; sive ergo cedat laesio, sive non, perinde erit.

Vel quascunq; alias res non designato tempore redditionis, ut sic se monendo, laborandove laedat, pudeat eum occurrere alteri, et sic amicitia sensim frigescet.

Spargatur, eum amici consiliis vivere, suis nihil posse, imò amicum domum ei negare, etiam familiae, onera indica, sic rariùs convenient et dissolventur; vel effice amico, ut concredat secretum, quod interea fac aliis innotescere, pluribus sic fidem suspectam habebit amici.

Specie libertatis id age, te non nisi tuo judicio, ac publico bono id loqui et agere, nil magis odisse quam adulationem: Lenitas etiam ejus ac clementia excusanda, esse debitum pietatis, ut rigor languefcat; Nunquam ea apprecare, quae quidem, dum unum laudas, alios palam perstringunt, nisi forte ubi turba, ubi plurimae voces confusae.

Quare virtutem amici illaudatam relinque, vitia dissimula.

Petitioni, seu excusationi dic ejus satisfacturum, quando meliori ejus bono te te non consuluisse apparuerit. Literas relinque, quae post certum diem tui discessus legantur, interim omnibus officium ejus denunties.

Si rescripserit ad te literas, nil ad eas responde.

Si oretenus deprecetur, dic, eum esse simpliciter in eo solum ad breve tempus, brevi liberandum, si videbitur, labores cumulari; ut possit ostendere merita ad invidiam alienam retudendam, tum hoc officium solis conferri, qui ad majora promovendi, quorum virtus perfecta.

Irasci nulli properes, quia saepissime deprehendes, rem sinistre delatam, te non intellexisse.

Si quid interim ex ira facies, tibi damnum manebit.

Si laedaris, optimum dissimulare, quia lis litem generat, et pax amittitur, et licet vinces ipsum, hoc erit durius, quam vincere, et interim plura contra te excitabis.

Restringentibus quod optimum responde, interdum quod ironice aut maligne loquuntur, tu candide ad verba, non ad eorum mentem responde, et interea te aliis curis occupatum simula.

Si te in via quis aggrediatur, non nominando quidem, sed factum, de quo illi suspectus es, exagitando, tu idem factum serio accusa, et hominum talium nequitiam veluti nullo modo conscius esses, vel, simula te non intelligere, et omnia alia responde.

Si vero etiam te nominet, ita age, ac si non serio contra te, sed iram fingendo insurgeret, tum dicta jocosa appone, quae illum non perstringunt, ad hilaritatem componant, vel te simul cum illo increpes, ac si esset aliquis tertius, et plura tu, quam ille carperes, et postquam deseruerint, levioribus modis ea excellenter exagitata, ostende, quam causa futilis sit.

Si contigerit, te citra conveniens accipi ab aliquo, dissimula, et inimicitiam absconde, et eodem modo age, ac si honorifice esses acceptus.

Sic illi poenae erit illius inurbanitas, et confusioni, et errorem beneficentia compensabit.

Nobilitas tua causabitur nova, si quispiam in honores novos debacchetur, illius partes bene tuere, veteris sanguinis laudes prome, par esto ratio de aliis casibus.

Si convitio aperte peteris, ut locus dissimulationis non sit, jocosa responsa habe in promptu, vel narratiunculam, quae ad rem faciet utcunque ordire, per quam tamen paretur via profecturis aliis sermonibus.

Habe in hos casus, qui signo dato literas offerant, cum legeris, dic aliquid lepidi contigisse, ad quod fortuito spectandum evocetur.

Relinque inimico tempus, ut ipse indignitatem facti advertat, non tamen illi proponas, ne quasi ex tua parte occasio irae soleat esse, ut si quis infallibiliter intra certum tempus destinet negotium absolvere, et interim aliquid occurrat, a talibus propositis cave.

Aqua fortis tibi, veluti vinum adustum feratur, qua compotes, riga vestem tuam, stramine reple, ac suspende, custos te credat desperatione actum, ac neglecta custodia in alios evulgabit, fruere occasione: morbum simula, ut sedes sanguineas, rubrica edendo, pulsus alteratos prope cubitum tangendo, pallorem edendo, hinc pete, ut Medicus vocetur, te insomniis fatigari queraris, petes in domum custodis transferri, et secum die velle coenare, pete tibi soporifera, quae in potu hospiti propinabis.

Dum fugam paras coram tuis, dic gladio te fugam sumpturum, ut si quis eorum ab insequentibus interrogaretur, spe eos dejiciat ab insequendo: cruentum gladium abjicies in via vel vestem in ripa fluminum relinque, quasi te in undas abjeceris, vel persuade sociis, ut se in tutiora recipiant, ac ubi solus eris, domum, in qua solus, concrema, veluti te ipsum exussisses; equum habe tractabilem, soleas duplicabis clavis affixas, commestibilia duratura.

Nunquam de una via interroga, sed de pluribus simul, et spectante aliquo, fugam concipe, quam minime intendis; item ex civitatibus, pagis, egrediendo primum in campos, mutato habitu, pallio, visu, propositam viam regredere, si instant, qui insequuntur, dimitte equum vulneratum, et ubi in eorum manus devenerit, suspicionem facient te occisum, sine in flumine aut puteo pileum natare, ut credaris submersus esse.

Item habe tegumen equi, seu suturas amplas, quarum colorem ubi volueris, mutare possis, larvam ex membrana expressam, ex utraque parte pictam diversis faciebus, ut illas pro lubitu assumere possis.

Manu tua ne crudelitatem contrahas, caedere cave, si quam oporteat bene puniri, et casus gravis desit, sic parabitur.

Prolem, et quam condonare possis, aut soleas, leviter puni, ille indigne feret, queri, ac murmurare incipiet, iterum puniendus, iterum queretur, dum veluti contumax, gravis noxae reus dabit majora poenae majoris.

Juvenes aliquando poena magis accenduntur, permittenda itaque illis quaedam, sed talia, quae cupidines expleant, non ad alia accendant, hoc est, non indigeant alia ad haec obtinenda, nec ad similia trahant.

Si aliquem e domo tua, aula officio deposueris, idque alios male habeat, sparge et palam dole, tandem te advertisse, ab eo te inclinari solitum in damna subditorum publica, et eorum, qui casum ejus obtendunt, abhinc res suas meliori loco fore; sed ut quoque possis sufficere omnibus, ad haec confirmanda fac ea, quae fidem faciant, ut si dispensatorem amovisti, per eum stetisse, quo minus solverentur stipendia, et statim cura solvi.

Justitiam administra in aliena pelle liberaliter, ubi tuum damnum non infertur, ut si tuus Gubernator subditos presserit, gratia referenda maneat, (si causa publica sic exigit) ut res repetendas sibi adscribant, saltem ex sponte ad aliquod onus se obligandi.

Si velis corrigere aliquem, cum eo ipso de remediis delibera, gratiora non habebit, quam ipse invenerit, item ipse sibi poenam statuet.

Esto in inquirendo non inimicus, dissimula cum potes sine tuo damno, et contumeliis erga ingenuos abstine; da illi literas ad certum tuum factorem perferendas commendatitias alias; Occulte prome, quae ejus poenam contineant.

Si aliquem vis ad meliorem frugem reducere, pone illum in officio, ut illum errorem corrigat in aliis, quo ipse laborat. v. g. Ebriosus ab ebriosis poenam exigat.

Si aliquis se satis humiliet, et palam, parce, ne desperatione agas in pejora, nec ad id coge, quod maxime reus recusaturus, mediocri vindictae esto contentus.

Post decretam poenam mediocrem expectari debet, si forte nova vita oriatur.

Ubi ad reos progrederis, non ostendas te ad eos viam abstulisse, ut nullus non auditis sceleribus iram acquirat, ostende, te natum quidem ad clementiam.

Nunquam plures, ut tecum agant, admitte, sed unum e medio sui eligant. Philosophi petunt, ex quibus causis fiat motus; si ob usuras, ipse accommoda sine usuris. Propone magna praemia, qui seditionem composuerit, modum componendae seditionis suggesserit, autores sustulerit, prodiderit. Si sit ferox populus, ante omnia per viros bonos ad virtutem componendus; timor Dei et pietas inducenda; haec sola emollient. Inventores factionum falsis rumoribus infimulandi, quod occultum privatum bonum dominationemque illorum malo et sanguine quaerant, nihil inde commodi reportaturos.

Providendum, ne vel in comparationem vergant, vel singulares, et si verae, quia raro satiae fidem inveniunt.

Si quis palam te laudat coram Principe, dubita, ne te clam accusaverit.

Cum maxime laudaris, adverte, ne in caveam ducaris.

Ubi omnia tua laudantur, vel pro omnibus gratiae aguntur, et omnibus ante positus es, suspectissima omnia habe.

Ne per jactantiam totum quod potes dicas, quia sic adversarium informabis.

Si velis gloriam tuam libellis, quales sint, qui panegyricos continent, divulgare, tali libello id age, qui facile ab omnibus coematur, et in variis mundi partibus aestimetur.

Ideoque authores talium praenoscendi, et tuum nomen laudesque interferant; plus enim haec te divulgabunt, quam ingens volumen, quod nullus empturus aut lecturus.

Nec destina tibi, nec in eo laudem pone, ut intra determinatum tempus omnino aliquid peragas, quia vel multa interim omittes intercurrentia non praevisa, vel si impedieris, turbaberis. Persuade tibi, non esse probabile, ut a tuis error aliquis non committatur, nil destinetur.

Querelas tuorum de te contemne; secretum vel non accepta ut secretum, vel tene.

Aliena deposita vita; cum suspectis hominibus de garrulitate non plus age, quam usitatis formulis, ut sunt: quomodo valeat &c.

Ultro nulli operam ad intercedendum promitte; si non succedat, turbaberis.

Per te ipsum res apud artifices fieri non cura.

Cum querulis gementibus foeminis, et contumacibus, nullum habe negotium.

Si cogaris ad ea loca abire, quae tibi non placent, recusa ferre tua negotia; nega et in illis age, uti aliis usibus essent destinata.

Laudes, et ludibria, adulationes, scommata, nullibi magis fallax genus humanum: pasquillas contrahe scriptas, et ipse lege, et legi cura, ride, sic enim desperabit Autor.

Pasquillum contra te in publicum non prode, negotia finge, si tamen prodendum est Pasquillum, domi saepius legas, et ad eum ridere discas, affectus accommodatos assumere, imaginare te interim illud irridere, objicique fingas, et ad ea responsa praemeditare congrua assumpto affectu.

Non semper obtegendum, si quid adversi accidat, ne ipsa dissimulatione credatur verius accidisse.

Cum indolendum alicui, quod patiatur, solare, ut ajunt Rhetores, per locos communes, non attingendo, ne ea occasione laedas.

Si coram te quispiam vituperatur, cautissimus esto, nec lauda, nec damna, utrumque odiosum.

De superioribus tuis, etsi ab illis sis offensus, bene loquaris, nec fatere, aut dissimula alterum loqui, etsi tibi placeat.

Veritatem eorum, qui coram te aliquid accusant, deprehendes: audi accusatores tuos oretenus, et puncta adnota, deinde jube tibi ea scripto dare, dic id te agere, ut in faciem accusanti legantur; confer, et veritatem cognosces.

Lege titulos Gratiam Comparare, Offensam Vitare, Caute Agere, si suspectus es, aliquos accusatores te maculasse coram Principe, inscribe literis ad eundem, quibus laudes contineantur, mitte eas, ut ad suspicantes deveniant.

Vel si eos vexare velis, inscriptas intus literas capi permitte, varia artificia suspicabantur, ad aquam vel ignem legi posse; vel potius solum scribe, primas et ultimas syllabas cujusque sententiae, et aperte deprecare, te non velle ad Principis manus eas pervenire, ne adulator esse videaris.

Si deponendus sit quispiam ab officio, prius illi non subministranda per aliquod tempus pro necessariis pecunia, ut debita talia contrahat, qualia suffectura in poenam, dum ab officio removetur, debita non rata habenda, ut ipsi creditores ab eo exigant; Sic tu sine molestia eum pecunia punivisti.

Si quis Domini potiatur gratia, depone illi pecuniae summam, vel rem, quam Dominus accuratissime claudit, vel quae uxorem maxime concernit, noctu ei aufer (idque conficiendum per modum joci) res, et simul praemonendus Dominus, ut attendat sibi insidias, et corruptum esse famulum, quae omnia praemeditanda.

Si timetur, ne laesus turbas concitet, ut si velis Ducem exercitus officio privari, prius eum ex abrupto vinciri procura, illumque gradum ita occulte redde, ne id appareat; et tandem exercitum ejus pari trade, da solutionem exercitui ex tuo, ne amissum desideret Ducem.

Si aliquis famose nimis in mensa v. g. disputet, falsum asserat, jube chartam afferri, ut suam opinionem scribat, eidem subscribat, cras de ea litiget, et si quem fastuosum advertas tuum ambire officium, cui sit impar, ut si sis Dux belli, nam in hoc genus maxime cadit aemulatio, Hostem exaspera, difficilia omnia redde, tibi tamen quoad castellum commeatum optime provide, pete velut alio bello districtus, ut ille tibi succedat, nec illi rationem belli, aut locorum, aut hostis redde, sic in augustias incidet, nec propera ad succurrendum, donec se et te cognoverit.

Si expediat aliquos juvenes mollissime subverti, ut effeminate tractentur ingenia invita, canendo, pingendo, sculpendo, frangentur; Praefectos servos habeat, quibus nil pensi in honesto, ad omnia venales sint, cupidines juvenum sequantur non regant, idem est de aliis, quibus servos tales suggere desperatos, ut in illos impingant languidi, segni Senatori senatores mitte, per ignotum quempiam ab amico ejus literas responsorias, et illas velut ignavia ferentis amittere sine, ut a pluribus legantur, ut negotia ejus non succedant, multa agenda ei simul impone, ut nihil obtineat, multa petenda, quaerenda svade.

Animalia illius, quibus oblectatur, arte interfice v. g. cibis piperatis, crocatis configna, ut rabidus reddatur.

Eqvum, quo usurus, medicamenta altera, ut accepto sessore furiosus reddatur, ingentia praemia appone, ut ad leonem v. g. ingrediatur, in rem evidenter periculosam incidere videbis.

Nulli pecuniam tuam patefac, imò semper modicissimam pecuniam accusa, si quaereris ab aliis, quorum non interest unde venias, quantum potes, illude, nulli concrede, versus quam partem eas, semper aliquos, versus quam partem itur, roga, et a diversis diversa.

Cave, ne rixantibus te aggreges, solent enim rixas inire, ut si eas intres, te spolient tua diripiant, imò quibuscunque scommatis petitus, dissimula.

Cave etiam illis credere, qui splendide, et velut alti sanguinis ornati, nisi aliunde tales noveris esse, saepe enim fures sunt larvati.

Lectum non ingredere, nisi immediate ante cum lumine circumquaque perlustres, similiter cibos; Non adhibeas famulos hospitis ad obsequia circa te, ne tuos saccos hoc accessu lustrent.

Librum tecum semper aliquem refer, ut tempus fallas, tutos socios habeto, et ut praecurrant potius quam sequantur.

In locis lubricis, montanis, ferramenta utiliter applicantur, summis pedibus inceditur.

In sermone paucus esto, ne etiam in multiloquio in tuam pecuniam aut vitam pecces. Boves tutius equis incedunt per montana.

Cum agitur de re seria, et magni momenti, viam ludicram aliis concede, ut: applausum, gloriam, etc. v.g. Vult urbem hostis reddere, honestissimas conditiones fer: agnoscat se non esse victum, sed gratiam praestare; abeat vexillis expansis, nil ipsi quoad inania desit, vel quod victor optare possit, dummodo terris cedat, captivos tradat, et aurum, munitionesque relinquat, et id cum Sol occidit.

Idem est de rebus, quae operis subtilitate, varietate, uti flores etc., talia alios in praemium habere sine, non te.

Nullis opus praemissis monere, ut ab isto aliquod damnum in praesens habeas, ut si forte se tibi gratum voveat reserviturum; voces, et non ultra valent, et in quas non plus par est impendere, quam quod voces sunt, talium statim oblivisci, tuum damnum tibi semper manet.

Gloriam et nomen habere sine aliis, tu solam potentiam quaere.

Si ad aliquid splendidum promovearis, etiam cum promoveri cura, quem metuis, ne turbas moveat, sed de munere gloriam, non fructum capiat.

Aptum illud tempus est, quando subditus nihil aliud quam laudem expectans venit ad gratulandum, tu reprehende; Modus hic ingeniosus arguendi non est.

Etiam minima facta lauda, sic diligentia crescit; optimum est, per amicum illius in confidentia, & secreta monere.

Si quis illicitis amoribus implicitus, eumque velis liberum, eum negotiis tumultuosis obrue; suborna, qui dicta vel facta carpant, ad te deferant, falso testentur, et nullum factum ejus approba.

Vide insuper cum quibus agat, eos rescinde, non minus in eo genere exempli adjungantur, viri viris, foeminae foeminis, quia diversus sexus nocuit.

Attribuendi socii, qui si non virtutibus, saltem contrariis vitiis laborant, hic ferus, ille blandus, illi ardentes, isti remissi.

Affectus simulabis, salsi cultus si diutius sint in publico, tandem adversatur; unde praestat abstinere luce, et alios, qui vere tales affectus habent, pellicere ad idem. Optimum erit te interea seriis distrahi, ut ipsiusmet affectus, quem vellere vis, obliviscaris, sic nemo, utcunque te speculetur, iram et laetitiam ex te colliget.

Jube, ut famulus, qui res dat, syngrapham praebeat, in quâ omnia descripta, subscribendum, quasi suam causam te nescio agens. Ideoque si hunc casum evitare nequeas, expediat te praedicare debitorem, vel aliquid aequivalens simul mutuo petere; fingendo, te egere, vel te quidem non abundare pecuniâ, quam amicus petit, posse tamen invenire, et quidem sine foenore, dummodo pignus praebeat, vel si res habeat dividendas aestatione pretium acquirere, si aliquid apud te deponat.

Ut verum aliorum judicium de tuis rebus acquiras, age ut orationem tuam alter dicat ut suam, vel ipse lege factum tuum, et illud refer ad alium pertinere, et sic de eo judicium perquire: aliud judicium, aliud humanitas in amicis, igitur fide si modeste laudaris.

Laudis aliquid tribuere, humanitas est: nihil laudis adscribere, de negotio curiose disquirere, nil de facto approbare, inhumanum est.

Ultimus esto ad accusandum; et litem non moveas illi, quem scis gratiorem esse judici, quàm te, nisi prius animum in tua causa adverti.

Si litem movisti, aut tibi mota, etiamsi tua causa sit æquissima, ita age, ac si extremè mala esset, conveni, et præveni Judices muneribus; aggredere adversarium per mediatores, qui eum conveniant, quære præmeditare exactè, et per otium ea, quæ tibi objici possunt, quæ responderi, omnia tamen secretissima habeto.

Nulla ratione adducaris, ut tua jura, aut privilegia alicui ostendas, quia dabis, quid advertant, et explicent.

Ingenium agnosce ejus, à quo accusaris, ferox, an ignarus, ut tibi moderari scias; si ferox, tempus selige, quo illo in fervore; si ignarus, lentè agendum est; curandum etiam, ne ullo modo delatus sciat, se accusatum, et in qua causa, sed ut illi subitò accidat accusatio, quod etiam exercitatos in sua causa turbat.

Delige etiam, qui tuas partes promoveant, parum refert, cujus notæ, aut formæ homines, dummodo Judici chari, illosque involve periculo, ostendendo, illorum rem agi, ut persuadeant sibi, se non posse acquiescere, nisi extremo suo discrimine; agas insuper, ut cuncta accusationes, non in modum causæ, aut litis, sed amicitiæ, aut secretæ commonitionis peragantur, immiscenda atrociora ex ipsius Judicis vitiis, quæ quia vera, etiã in reo credentur, ipse etiam Judex, ut advertat suam famam, et honorem, et vitam in discrimine. Corã Judice omnem misericordiam adversus reum ostende, solum te malis publicis moveri, suam fortè accusare, quod jure aliàs amici casum debeas incusare.

Tegendum si ab aliquo te accusatum advertas, necfubito, in quo delatus es, te corrige, ne se delatorpratexisse adverrat, suam delationem abeo, cui detulit, grate habitam; imò dic eum, datå opportunitate, hostem, delatorem, se eos optare, utfolent proditores optari, nunquam tamen amari,. Et hincfolere argumentari, si cora me alios depingit, ita me coram aliis; imò minus iisprudentiae, concordiae inesse, alioru non socios, sed carptores judicare, si ut utiles sibi admittat, laturum tamensuo tempore animi erga tales affectum. Quite detulit, adi, consule, quid sit inhac delatione agendum, veluti ab intimo amicopete.

Qui coram altero de te, volendo te ab illo avertere, pessima locutus, coram hoc eodem, optima de tertio, cum quo committeris, loquere, initio litis cum ipsum accusatorem ostende complicem, veljudicium coram agi, maximè in iis, quae gratasunt, ut accusatorem olim anno militiæ judicibus deponenda; si de pluribus arguaris, ne omnianegandofidemperda, aliqua, etsifalsa, agnosce, ut desit opinio, te flexilem, errore non ubique affici. Sapejuvabit, sisciveris, tead Dominum delatum, si ille non exigat, te nonpurges, magis commovebis, te incitabis, sed initium illudsummè vitando, aut contrarium agendo.

Primò ne ullæ habeantur memoriæ, sed quidquid notatu dignum, sive ex bono, sive probro, ignota lingua, non communi, ne si indigena advertat, offendatur.

Secundo viam in locis tam publicis, quàm privatis, tam sacris, quàm profanis, lustra omnia sacra, ut sunt Templa intus, Epitaphia, Anathemata, sepulchra virorum illustrium, Symbola mortuorum, Organa, Columnas, Cathedras, &c. Arces, Montes, Silvas, Valles, Flumina, & eorum naturam, effusionem, ortus, nominum originem.

Tertiò aëris constitutionem, ut Romanus advenis non laudatur, melior Bononiensis, & Patavinus, noctium, & dierum. Quartò situm Urbium, quæ pars ei mundi plaga obversa, fodinas metallorum singulorum, Thermas, Naves, Ceremonias, Campanas, Horlogia &c. Hæc cautè inspicienda.

Turres, uti in Germania tres cæteris nobilissimæ, Vienna, Argentorati, Landsburga. Stemmata Urbium, & origines, aquæductus, miracula, oppugnationes.

Quintò Academiæ ritus in gradibus conferendis.

Sextò Artificia & Artifices, Armamentaria, & in his machinæ, marmora, palatia, modi convivandi, quorum seminum capax terra.

Septimò status Reipublicæ, Episcopi potestas, quis modus in nuptiis, bacchanalibus; mercatura, pietas, divitiæ, studia, singula ab expertis eorum exquirenda; Ea maxime notanda, quæ tibi utilia, quibus illa Natio maximè oblectetur, quâ parte possit vinci.

Quomodo in omni loco, nomine & figura notetur modus loquendi, fructus servandi, & hortos, specus, fodinas.

Locos subterraneos erroribus obnoxios lustrandos sine ignitabulo benè instructos non ingrediaris, & aliquas candelas variis in locis pone, & si solus intras, Ariadnes consilio utere, funiculum accipe longissimum, ut per illum dirigendum exire possis; Quia sæpè nocivus aër in his antris, habe odores, & unguenta, & ante ingressum te benè præmuni.

Eam gentem, apud quam degis, lauda, quam hæc insectatur, reprehende.

Qua sit assertio, quid doceat, quot puncta, quot singulae voces positae, et quidem quo ordine, quid inde inferri possit, quomodo assertum probetur, quibus argumentis ad formam Dialecticam reducendo, et responsum praecogitandum, satisne firma major, quomodo minor confirmari, et quae instantiae afferri possint, cum qua Thesi consonet, aut pugnare videatur.

Quid contra objici, quomodo textus artis, et §.§. et scriptura explicari.

Quid adversa sententia afferat, in quot punctis contrarietur, quomodo singula probet, ex quo principio, objectionem, formam, responsum singulis membris applica, et judica ubi quid desit, et quid Adversarii negare, et quid contra retorquere possint.

Ipsae objectiones, quas legit, et quomodo aliter solvi possint, et promoveri, quomodo aliqua difficultas clarius, et quibus verbis ponenda, et in quo consistat, conclusionem non statim ad particulam applica, ut constitutiones physicas de causis ad ignem, arborem, Angelum. Theologi v.g. de Sacramentis in communi ad caetera Sacramenta.

Non esto contentus semel perlegisse, sed diversis vicibus idem, saepe non sponte occurret intellectui, quod multo labore ante habere non potuit, et si quis tibi explicat, prius ipse relegas, ut copiam argumentandi acquiras per singulos locos, ut vocant Dialectici, ductus, assertionem, et contra illam assertionem, aut pro illa; quaere ultimo, quali discursu in colloquio Medicorum, aut Doctorum usui servire possit ea speculatio.

  1. Cum quocunque amico ita agas, acsi futurus esset inimicus.
  2. Periculosum in communitate est, si unus sit nimium potens.
  3. Cùm aliquid curas, nemo te curare advertat, priusquam fueris in possessione.
  4. Multa mala scito, quò prohibere possis.
  5. Quae possunt componi pace, aut quiete, bello, aut liti non committenda.
  6. Melius est parvum damnum accipere quàm spe magni lucri causam in dubium adducere.
  7. Acrem esse nimis in agendo, lubricum est.
  8. Melius medium, quàm praecipitia.
  9. Omnia scias, nil prodas; cum omnibus suaviter, cum nemine ferè effusè, seu nimis candide agas.
  10. Inter factiones medium esse beatum est.
  11. Omnes aliquantulum suspectos habe, & non sis persuasus, te melius habendum, quàm alios.
  12. In qua parte plures sunt, eam si non sequaris, non vitupera.
  13. Quo te affectus abripit, id suspectum habe.
  14. Ad donandum & convivandum, tamquam hostile consilium discute.
  15. Secretum difficilius, quàm hostem captivum tuo jugulo insidiaturum admitte.

Haec quinque prae oculis habe, nempe:

  1. Simula.
  2. Dissimula.
  3. Nulli Crede.
  4. Omnia Lauda.
  5. Vide Quid Agas.

Omnium te ostende amicum, cum illis conversare, a quibus abhorres, ut sic cautelam quoque discas.

Iram omni possibili modo preme: plus una illa te diffamabit, quam multae virtutes commendabunt.

Semper faciliora eligere coneris, ut facilius obedire majori parti, quia plura secum trahit incommoda, et cum difficilis actio occurrit, de duobus elige faciliorem.

Semper hoc cura, ut nullus sciat, quid de hac re judices, quid scias, quid velis, quid cures, quid fugias.

Virtutes non expedit nimis abscondere, nec sacra longiora incusare, ne videaris indevotus.

Etiamsi aliquid duriori modo possis obtinere, eum non adhibe.

Dum te laudat, persuade, quod illudat; non concrede ullum secretum, quia saepe es despectus; non lauda te, nec vitupera; insidiantur tibi alii, ut te carpant, non ostende libertatem in moribus, unde judicaberis; si quis vituperet, et vexet, puta quod tuam virtutem probet; simulant et amicos, non sunt.

De omnibus bene aut non male loquaris, ut sciat tertius, et cum auscultatorio ad ipsum deferet.

De superioribus semper bene loquere, quia paci servit, eos quorum gratia eges, lauda item victum et amictum, quem ab alio habes.

Quid loquaris. Potestne hoc in meliorem partem trahi? Si potest, certo trahetur, forte aspicit quispiam, aut audit, quem tu non vides.